- ARBACES
- ARBACESMedorum Rex primus, qui una cum Belocho Babyloniae Praefecto, factâ coniuratione bellum adversus Sardanapalum inter feminas deprehensum, fecerunt, eumque vicerunt. Regnavit ann. 28. Arbactus Iustino l. 1. c. 3. dicitur, Orosio Arbatus. Velleio l. 1. c. 6. mendose Pharnaces pro Arvaces. Habuit successores 9. sub quibus Monarchia Medorum stetit ann. 317. Vide Petav. Part. 2. l. 2. c. 17. Ration. Tempor. Nic. Lloydius. Haec ex Cresia, Castor vero in suo Canone Ninum facit Sardanapali successorem. Arbacem Diodorus. Nini cives in pagos distribuisse, urbem solô aequavisse, multa argenti aurique talenta in Ecbatana Medorum regiam transtulisse, et sic Assyriorum Imperium subversum fuisse, tradit, l. 2. quae quidem a veritate prorsus aliena, et cum S. Literis repugnantia sunt. Eô enim tempore Assyriaci nominis adhuc nulla, in Hebraeorum historia memoria exstat: Ninus urbs a Phraorte Medio demum tentata, a Cyaxare vero capta est: nec Ecbatana tum fuêre, utpote post 200. annos a Deioce saltem condita. Quemadmodum et in Arbacis Successorum serie Ctesiana plurima annotantur incerta. Unde Medorum epocham a Deioce mavult arcessere, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.